- PROTOCOLLUM
- PROTOCOLLUMGraece Πρωτόκολλον, tum in chartae scapis, tum in libris compactis, dicebatur olim prima scheda, quae primô locô glutinata erat, a Graeco, κόλλη, gluten. Notissima sunt de chartis Iustiniani verba, Novellâ. 45. quâ constituit, neTabelliones in aliam chartam mundam contractum regerant, quam quae habeat protocollum: Μὴ εἰς ἕτερον χάρτην καθαρὸν γράφειν συμβόλαιον, πλὴν εἰμὴ εἰς ἐκεῖνον ὃς προκείμενον τὸ καλούμενον πρωτόκολλον ἔχει. In prima fronte scapi positum erat illud protocollum; cumque scapus chartae plures schedas ac plagulas haberet, solâ primâ adnotatum praeferebat, quô Comite Largitionum, sub quo erant Chartariae, quô tempore et a quo praeparata fuisset illa charta; atque haec prima scheda, quae πρωτόκολλον habet, prorsus erat inutilis scribendo, ut quae praedicta haberet scripta. Hinc illam Tabelliones et Librarii exscindere ac revellere, ut immundam, solebant. Iustinianus vero Nov. d. constituit, ut in contractibus scribendis Tabelliones protocolla in charta relinquerent, et intacta sinerent, quod ex eo falsum coargeretur. Uti autem πρωτόκολλον, in Chartis et libris, prima erat scheda, in qua Auctoris nomen et operis titulus; sic ἐςχατόκολλον, extrema scheda dicebatur, ultimô nempe locô glutinata. Vide supra in Eschatocollion. Postea Protocolli vox ad librum restricta, in quem Acta Publica dolent reserri. Vide Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.